lyrsense.com

Lyrics Ecce gratum (Saltatio Mortis)

Rating: 5 / 5    1 votes

Ecce gratum

Ecce gratum et optatum
ver reducit gaudia,
purpuratum floret pratum,
Sol serenat omnia.
Iam iam cedant tristia!
Estas redit, nunc recedit
hiemis sevitia.

Iam liquescit et decrescit
grando, nix et cetera;
bruma fugit, et iam sugit
ver Estatis ubera;
illi mens est misera,
qui nec vivit, nec lascivit
sub Estatis dextera!

Gloriantur et letantur
in melle dulcedinis,
qui conantur, ut utantur
premio Cupidinis:
simus iussu Cypridis
gloriantes et letantes
pares esse Paridis!


Related lyrics


Videos

Ecce gratum

Videos are provided automatically by youtube.API.


close

Do you like this song?

Share it with your friends!